Bulgarian English
начало
новини
свещено писание
богослужение
жития
творения І-ІІІ в.
творения ІV-VІІІ в.
творения сл. VІІІ в.
изследвания
галерия
контакт
дарения
регистрация
инсталационни
Patrologia orientalis
Patrologia graeca
Passio SS Perpetuae et Felicitatis
Автор Auctor incertus   
Auctor incertus
Passio SS Perpetuae et Felicitatis

[0013]

PASSIO [a] {Lectiones Variantes}

[0013D] [*] {foot}

[0014D] Lectiones variantes desumuntur ex edit. D. Ruinartii [0015B] inter Acta sincera Martyrum, pag. 77 et seqq. Annotationes vero tum ex eodem Ruinartio, tum ex posthumis Lucae Holstenii notis ex ejus Adversariis excerptis, tum demum ex brevioribus P. Possini e soc. Jesu ad easdem notas Paralipomenis. EDD. Passionis nomen retinemus, quod in his actis competere probat Holstenius. In cod. Salisburg. additur in civitate [0014D] Turbitana. Sed in eo cod. deest praefatio, sicut et in Compendiensi. SANCTARUM MARTYRUM PERPETUAE ET FELICITATIS. (Acta sinc. Martyr. D. Ruinart, p. 77 sqq. Acta SS. Boll. Mart. III, 633. Galland. Bibl. Vett. PP. t. II, p. XXIII-174).



PRAEFATIO.

[0013C]

[0013D]

Passio SS. In ms. Casinensi nullus apparet titulus: ideoque hactenus curiosos scrutantium oculos elegantissimum hoc sacrae antiquitatis monumentum subterfugisse existimo. Ego Augustini auctoritate Passionem inscripsi; ita enim ipse vocat locis supra relatis in Psal. XLVII. et Serm. 3. prout sine dubio tunc in fronte multorum exemplarium hujus [0014D] Opusculi quae passim exstabant, legebatur et solebant illic similia scripta sic inscribi, ut intelligimus ex martyrio S. Cypriani a Pontio Diacono descripto, et aliis id genus. Si quis tamen Graeco nomine Martyrium appellare malit, habet in hac ipsa narratione unde conjecturam suam fulcire possit. HOLSTENIUS. Si vetera fidei exempla, et Dei gratiam testificantia [0014C] et aedificationem hominis operantia, propterea in litteris [0015A]

[0015B]

In litteris sunt digesta. Legerem libentius in litteras. Sic enim Pontius principio Libri de Passione [0015C] S. Cypriani: Operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, ut exemplum suum in litteras digeratur; ubi minus recte editum est, dirigatur. HOLST.

Minori deputantur auctoritati. Sic Tertulliani lib. de Poenit., cap. 3: Id peccato deputandum, a quo Deus arcet. Et mox ibidem: Quae delicto deputanda sunt. Idem lib. de velandis Virginibus: Sed nolo hunc morem veritati deputare. Et adversus Hermogenem cap. 11: Quae malo deputantur secundum mali statum computantur. Tum ibid., cap. 13: Jam nec bona ipsa Deo deputabuntur. Et cap. 25: Materia apud Hermogenem in originem et causam malorum deputatur. De Idololatria, c. 10: Necessitas ad excusationem deputatur. Denique libro I, ad Uxorem, cap. 4: Jam in terris de familia Angelica deputantur. HOLST.

Novitiora quaeque ut novissimiora. Tantum in his sibi licere Africani voluerunt. Sic apud Tertullianum extremiora et extremissimi non semel leges. Sic apud Apuleium, postremissimus, et novissimo extremius. [0015D] Apud Arnobium, minimissimus. HOLST.

Prophetias ita et visiones novas. Testatur Irenaeus apud Eusebium lib. V, cap. 7, visiones et prophetias in Ecclesia suo tempore multis fuisse concessas: quod idem de suo docet Dionysius Alexandrinus apud eumdem Eusebium, cujus ex illustri loco, lib. V, cap. 3, ubi de Montano, constat viguisse primis Ecclesiae temporibus inter Christianos, praeter alia charismata, etiam prophetiam: ex quo usu videtur Montanus haeresiarcha fiduciam sumpsisse vocandi doctrinam suam, novam prophetiam. HOLST.

Virtutes Spiritus sancti ad instrumentum Ecclesiae deputamus. Hic usus vocis Instrumentum Africanae ac Tertullianeae consuetudinis est. Ita enim Tertullianus lib. de Fuga in persecutione, c. Diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis esse ait. Idem lib. de Poenit. cap. Instrumentum Poenitentiae, metus. Lib de Patientia, cap.: Instrumentum sustinendi, Patientia. Lib. II. de Cultu feminarum, cap.: Instrumentum Pudicitiae, gravitas. Lib. I. ad Uxorem, cap.: Nobis continentia ad [0016B] instrumentum aeternitatis demonstrata est a Domino. Lib. de Baptismo agens de aquae elemento: Quanta vis ejus aut gratia? quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo feret? Denique Apologetici cap. 17. Deus totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum de nihilo expressit. HOLST.

Ако искате да пречетете целия текст на мъченичеството, натиснете тук.
< Предишен   Следващ >