Bulgarian English
home
news
holy scripture
liturgy
lifes
sources І-ІІІ c.
sources ІV-VІІІ c.
sources after VІІІ c.
research
gallery
contacts
donate
signup
installation
Patrologia orientalis
Patrologia graeca
Epistola ad Clericos
Written by Pseudo-Clemens Romanus   
SS Clemens I
Epistola ad Clericos


O93, f. 2va; N442, f. 14vb; V630, 14ra; I83, f. 24ra; VD38, f. 22ra; SG670, p. 14b; Bcan4, f. 32v


 

ITEM1 INCIPIT2 EPISTOLA GENERALIS3 CLEMENTIS PAPAE OMNIBUS <VD38, f. 22rb> TAM MAIORIS4 QUAM INFERIORIS ORDINIS CLERICIS AC5 CUNCTIS FIDELIBUS SCRIPTA6.

 

Clemens7 8 urbis Romae episcopus omnibus coepiscopis, presbyteris, diaconibus ac reliquis clericis, et cunctis principibus, maioribus minoribusve9 omnibusque generaliter fidelibus benedictio claritas10 et gloria in gratia dei, quae data est nobis <N442, f. 15ra> in Christo Iesu domino nostro.

Urguet11 nos, fratres12, <I83, f. 24rb> multus amor vester et religiosa13 invitat14 devotio, quia debitores sumus, ut quaedam vobis scribamus.

<SG670, p. 15a> Vobis15 ergo, qui sacerdotio domini fruimini16 et in speculo estis positi, plus scire oportet, ut subditos vobis populos pleniter docere possitis eisque ad regna caelorum ducatum17 praebere domino annuente valeatis. Unde et ipsa per se veritas ait: Vobis datum est nosse mysterium regni dei, ceteris autem in parabolis et reliqua. Propter18 quod consilium19 do unicuique vestrum constanter docere verba divina, et discentibus libenter accommodare20 aurem verbo dei. <VD38, f. 22va> Vestrum21 enim, qui22 legatione23 Christi24 fungimini, est docere populos, eorum vero est vobis oboedire ut deo. Si autem vobis episcopis non oboedierint omnes presbyteri, diaconi ac subdiaconi et25 reliqui clerici cuncti26 27 omnesque principes tam maioris28 ordinis quam et inferioris atque reliqui <SG670, p. 15b> populi, tribus et linguae non obtemperaverint, non solum infames, sed et29 extorres30 31 a regno dei et consortio fidelium a32 liminibus sanctae dei ecclesiae alieni erunt. Nam vestrum est eos instru<V630, f. 14rb>ere, eorum vero33 est vobis oboedire ut deo, cuius legatione34 fungimini <I83, f. 24va> dicente domino: Qui vos audit, me audit, et35 qui vos spernit, me spernit, et qui vos recipit, me recipit, et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Nihil36 37 enim iniustius38 vel inhonestius39 est quam filios patribus rebelles aut clericos vel laicos doctoribus seu discipulos magistris inoboedientes vel protervos40 exsistere. Novimus enim primum hominem per inoboedientiam cecidisse, idcirco omnes hoc vitium summopere cavere monemus41. Et quia dominus42 superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, dominus <VD38, f. 22vb> noster mit<SG670, p. 16a>tens nos vice sua in43 loco apostolorum ad praedicandum praecepit nobis docere <Bcan4, f. 33r> omnes omnesque nobis fideliter oboedientes ut ipsi44 exsistere, quoniam nec aliter45 46 terra pariet47 fructus suos, nisi culta receperit semen et irrigata48 germinaverit et pariat, quae est paritura. Sic et omnis homo, qui libenter non receperit verbum dei, illudque in corde suo germinare non siverit49 50 ac minime crediderit doctoribusque51 et episcopis suis52 non benivolus, sed rebellis atque inoboediens exstiterit53, fructum non germinabit nec pariet, sed similis est54 arbori55 illi, de qua dominus ait: Omnis <I83, f. 24vb> arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem56 mittetur.

Primus57 enim pontifex Aaron chrismate compositionis58 perunctus princeps populi fuit et tamquam rex primitias et tri<SG670, p. 16b>butum per capita accepit a populo, et iudicandi plebem59 sorte suscepta de mundis immundisque iudicabat. Sed et60 si alius ex ipso unguento perunctus est virtute inde concepta, etiam ipse <VD38, f. 23ra> rex aut propheta aut pontifex fiebat. Quod si temporalis et61 62 gratia ab hominibus composita tantum potuit, intellegite iam, quantum sit illud unguentum, <N442, f. 15rb> quod a deo de virgulto vitae prolatum est, cum hoc, quod ab hominibus factum est, tam eximias63 64 inter homines conferat65 66 dignitates. Quid enim in praesenti saeculo propheta gloriosius, pontifice clarius, rege sublimius? Omnis67 enim pontifex sacro68 chrismate69 perunctus et in civitate constitutus, scripturis sacris70 eruditus, carus et pretiosus71 hominibus oppido72 esse debet. Quem quasi Christi locum <SG670, p. 17a> tenentem73 honorare omnes debent eique servire et oboedientes ad salutem suam fideliter exsistere scientes, <I83, f. 25ra> quod sive honor sive iniuria, quae ei defertur74, in Christo75 redundat et a Christo in deum. Audire ergo eum attentius76 oportet et ab ipso suscipere doctrinam fidei, monita77 autem vitae a presbyteris <V630, f. 14va> inquirere, a diaconibus vero ordinem disciplinae. Propter quod deprecor <O93, f. 2rb> <VD38, f. 23rb> vos, conservos78 et adiutores meos, ut discatis attentius animarum curam gerere et pro omnibus stare, maxime tamen pro his, qui in cultu divino laborant. Ecclesiarum79 omnium80 curam habetote, servorumque81 earum82 adiutorium praebete, viduarum83 religiosam curam gerite, pupillos enixius84 liberate, pauperibus misericordiam facite, iuvenes pudicitiam <SG670, p. 17b> docete et, ut breviter totum85 dicam, alterutrum vos, in quibus res poposcerit86, sustentate. Deum colite, qui creavit caelum et terram, et Christo credite. Invicem vos diligite et misericordes estote in87 omnes. Non verbo solo, sed opere et rebus replete caritatem. Agite88 pro viribus, conservi dilectissimi, quia bonum est, ut unusquisque vestrum, secundum quod potest, <I83, f. 25rb> prosit accedentibus89 ad fidem religionis nostrae90. Et ideo non vos pigeat secundum sapientiam, quae vobis per dei providentiam col<VD38, f. 23va>lata est, instruere91 ignaros92 et docere. Desiderium ergo habere omnes erga doctorem veritatis eumque93 ut oculos suos amare oportet, quia et94 ipsum populum95 sibi commissum ceu96 proprios filios amare et docere condecet. Hoc enim a patre caelesti97 donatum est, sed98 salus in eo est, ut voluntatem eius, cuius amorem et de<SG670, p. 18a>siderium deo largiente conceperint, faciant99.

Si100 quis ergo fidelis voluerit exsistere et desiderat baptizari, exutus101 102 prioribus <Bcan4, f. 33v> malis de reliquo pro bonis actibus heres bonorum103 caelestium ex104 gestis propriis fiat. Accedat autem, qui vult, ad sacerdotem105 suum, et ipsi det nomen suum atque ab eo audiat mysteria106 regni caelorum, ieiuniis frequentibus operam impendat107 ac semetipsum in omnibus probet, ut tribus mensibus iam consumando108 in die festo possit baptizari. Baptizatur109 autem110 unusquisque in aquis perennibus111, nomine112 trinae beatitudinis invocato super se, perunctus primo oleo per orationem <N442, f. 15va; I83, f. 25va> sanctificato, ut ita demum113 114 per haec115 consecratus possit <VD38, f. 23vb> percipere locum cum sanctis. Nullus116 enim propter117 obprobrium senectutis vel no<SG670, p. 18b>bilitatem118 generis aut iuventutis a119 parvulis et minus eruditis, si quid forte est utilitatis aut120 salutis, inquirere neglegat. Qui enim rebelliter vivit121 et discere atque agere bona recusat, magis diaboli quam Christi membrum esse ostenditur et potius infidelis quam fidelis monstratur. Quomodo ergo122 non123 omnibus124 hoc amabile est cunctisque exoptatum125, ut, quae ignorat, discat, et, quae didicerit, <V630, f. 14vb> doceat? Certissimum namque est, quod neque amicitia neque propinquitas generis neque regni sublimitas homini debet esse pretiosior veritate, quia nihil126 est127 128 pretiosius129 anima. Dominus130 autem creator omnium ex initio ad imaginem suam hominem fecit, eique131 dominatorem132 terrae marisque et aeris ipsius dedit veritatemque inquirere prae<SG670, p. 19a>cepit, et133 sicut134 verus nobis propheta enarravit et ipsa rerum ratio docet. Solus enim homo est rationabilis, et consequens est, ut ratio135 irrationabilibus dominetur. Hic136 enim ab initio, <VD38, f. 24ra> cum <I83, f. 25vb> adhuc iustus esset, cunctis viris137 138 et omni fragilitate139 superior erat, ubi autem peccavit et factus est servus peccati, simul140 et fragilitati efficitur obnoxius141 142. Quod143 idcirco scriptum est, ut sciant homines, quia144, sicut ex impietate passibiles facti sunt, ita per pietatem possunt esse impassibiles145, et non solum impassibiles146, verum et parva147 in deum fide148 aliorum passiones curantes. Ita enim verus ipse propheta promisit dicens: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc149, et transibit150. Huius vocis etiam vos ipsi documenta cepistis, etiam facta quaedam per magistros nostros151, ipsos videli<SG670, p. 19b>cet apostolos, non ignoratis, quia adstantibus nobis eorum meritis daemones cum passionibus, quas hominibus invexerant152, transierunt et fugati sunt. Quia ergo alii quidem homines patiuntur, alii patientes sanant153, causa sine dubio vel patiendi vel curandi noscenda est. Quae non alia esse quam154 patientibus quidem infidelitatis, curantibus155 vero156 fidei demonstratur. Infidelitas enim, dum non cre<VD38, f. 24rb>dit futurum dei iudicium, peccandi li<I83, f. 26ra>centiam praebet, peccatum vero hominem passionibus obnoxium157 158 facit. Fides autem futurum esse dei iudicium credens continet homines a peccato. Non peccantes vero non solum liberi sunt a daemonibus et passionibus, verum et aliorum daemones et passiones fugare possunt. Ex159 his ergo omnibus160 colligitur, quod origo totius mali ab ignorantia descendat, et ipsa sit malorum omnium161 mater, quae <N442, f. 15vb> incuria quidem et ignavia162 gignitur. Neglegen<SG670, p. 20a>tia vero alitur163 et augetur atque164 in sensibus hominum radicatur165, dum amatur, quam, si quis166 forte doceat effugandam, velut167 antiquis et hereditariis sedibus moleste et indignanter avellitur168. Et ideo paululum laborandum169 nobis est, <V630, f. 15ra> ut170 indignantes ignorantiae171 praesumptionis172 <O93, f. 2va> scientiae173 ratione resecemus174 175, <Bcan4, f. 34r> in his praecipue, qui in aliquibus minus176 rectis opinionibus praeventi sunt, per quas quasi sub specie alicuius177 scientiae ignorantia in178 179 his vehementius180 radicata est. Nihil enim gravius quam, si <VD38, f. 24va> id, quod ignorat quis, scire se credat et defendat verum esse, quod falsum est. Quod tale est quale181, quis ebrius sobri<I83, f. 26rb>um se putet et182 agat quidem cuncta ut ebrius, sobrium se tamen et ipse putet et dici a ceteris velit. Ita sunt ergo et hi, qui183 ignorantes, quod verum est, speciem tamen alicuius scientiae tenent et mala quasi bona gerant184 atque ad185 perniciem186 <SG670, p. 20b> quasi ad salutem festinant. Propter187 quod ante omnia properandum est188 ad agnitionem veritatis, ut possimus quasi lumine nobis inde succenso errorum tenebras depellere. Grande enim malum est, ut diximus, ignorantia, sed quia substantiam non habet, facile ab his, qui studiosi sunt, effugatur. Non189 enim aliud est ignorantia, nisi non agnovisse, quod expedit, ubi autem agnoveris190, perit191 ignorantia192. Quaeri193 ergo magnopere194 debet veritatis agnitio, quam nemo alius assignare195 potest nisi verus propheta. Haec enim196 porta197 est vitae198 volentibus ingredi et sunt operum bonorum pergentibus ad civitatem salutis.

Si quis sane199 audiens sermonem veri <VD38, f. 24vb> prophetae velit recipere aut nolit et200 amplecti onus eius, id est mandata vitae, habet in sua potestate, liberi enim sumus arbitrii. Nam si hoc esset201, ut audientes, <I83, f. 26va> eum iam non202 haberent in potestate aliud facere, quam au<SG670, p. 21a>dierant, vis203 erat quaedam naturae, per quam liberum204 non esset ad aliam migrare sententiam, aut si rursus205 206 ex audientibus nullus omnino reciperet, et hoc naturae vis erat, quae unum aliquid207 fieri cogeret208 et alteri parti209 non daret locum. Nunc autem, quia liberum est animo210, in quam velit partem, declinare iudicium suum, et quam probaverit eligere viam, constat211 evidenter inesse hominibus arbitrii libertatem. Igitur, priusquam audiat quis, quod ei expedit212, certum est, quia ignoret, et ignorans vult et desiderat, quod non expedit, agere, propter quod pro hoc non213 iudicatur. Cum vero audierit causas erroris sui et rationem veritatis acceperit, tunc si permanserit in his erroribus, quibus dudum214 fuerat praeventus215, recte iam vocabitur ad iudicium daturus poenis216 217, quia vitae huius spatium, <VD38, f. 25ra> quod ad bene vivendum <N442, f. 16ra> accepit, in218 ludibriis consumpsit219 220 errorum. Qui vero audiens haec221 <SG670, p. 21b> libenter accepit222 et gratulatur bonorum <V630, f. 15rb> sibi doctrinam fuisse delatam223, requirat intentius <I83, f. 26vb> et discere non desinat, usquequo cognoscat, si est vere aliud secundum224, in quo bonis praemia praeparata sunt, et cum certus de hoc fuerit, gratias agat deo, quod sibi veritatis lumen ostenderit. De cetero dirigat actus suos in omnibus operibus bonis, quorum sibi in futuro mercedem certus est praeparatam demirans225 per omnia et stupens ceterorum hominum errores, et quod ante oculos positam veritatem nemo videbat226. Ipse tamen gaudens super divitiis sapientiae, quas invenit, insatiabiliter his perfruatur et exercitio bonorum operum delectetur festinans227 ad228 saeculum futurum mundo corde et pura conscientia pervenire, ubi etiam videre deum regem omnium possit. His autem omnibus carere229 nos et fraudari sola facit ignorantia. Dum enim ignorant homines, quantum boni habeat scientia230, ignorantiae malum de se non pati<SG670, p. 22a>untur excludi. Nes<VD38, f. 25rb>ciunt enim, quanta sit <Bcan4, f. 34v> in horum permutatione diversitas. Propter231 quod consilium do unicuique discentium libenter praebere aurem verbo dei et cum amore veritatis audire232, <I83, f. 27ra> quae dicimus, ut mens optimo semine suscepto per bonos actus laetos afferat fructus. Nam si233 me docente ea, quae ad salutem pertinent, recipere quis abnuit234 et animo pravis opinionibus occupato obsistere235 nititur236, non ex nobis, sed ex semetipso habebit pereundi causam. Debet enim iusto iudicio examinare237, quae dicimus, et intellegere, quia verba loquimur veritatis, ut cognitis his, quae sunt, ut sunt238, et in bonis actibus dirigens viam suam regni caelorum possit particeps inveniri subiciens sibi carnis desideria et dominus eorum factus, ut ita demum239 etiam ipse fiat dominatoris omnium iocunda possessio. Nam qui permanet in malo et servus est mali, non potest effici portio boni, donec permanet in malo, quia ab ini<SG, f. 22b>tio, ut ante iam diximus, duo regna statuit deus et potestatem <VD38, f. 25va> dedit unicuique hominum, ut illius regni fiat portio, cui se ad oboediendum ipse240 subiecerit. Et quia definitum241 est apud deum non posse unum hominem utriusque regni esse servum, omni studio date operam242 243 in boni regis aulam ac244 iura245 concurrere. <O93, f. 2vb> Prop<I83, f. 27rb>ter246 hoc denique verus propheta, cum esset praesens nobiscum et quosdam247 ex divitibus neglegentes erga dei cultum videret, huius rei ita aperuit veritatem: Nemo potest, inquit, duobus <V630, f. 15va> dominis servire, et non potestis deo servire et mammone, mammona248 patria eorum voce divitias vocans. Hic ergo verus propheta, qui in Iudaea249 nobis apparuit, ut audistis250, qui stans251 publice sola iussione faciebat caecos videre, surdos audire, fugabat daemones, <N442, f. 16rb> aegris252 sanitatem reddebat et mortuis vitam. Cumque nihil ei esset impossibile, etiam cogitationes hominum pervidebat253, quod nulli est254 possibile <SG670, p. 23a> nisi soli deo. Hic annuntiavit255 regnum dei, cui256 nos de omnibus, quae dicebat, tamquam vero prophetae credidimus257 firmitatem258 fidei nostrae non solum enim259 ex verbis eius, sed260 ex operibus assumentes, quia dicta <VD38, f. 25vb> legis, quae ante multas generationes de praesentia eius exposuerant, in ipso consignantur, et imaginem261 262 gestorum Moysei263 et ante ipsum patriarchae Iacob ipsius per omnia typum ferebant. Tempus quoque adventus eius, hoc est ipsum, in quo <I83, f. 27va> venerat, praedictum ab his constat, et super omnia, quod esset a gentibus exspectandus sacris litteris compraehensum est, quae in eo pariter universa completa sunt. Quod autem Iudaeorum propheta praedixit eum a gentibus exspectandum, supra modum in eo fidem veram firmat264. Si enim dixisset a Iudaeis exspectandum, non aliquid eximium265 prophetasse266 videretur, quod a contribuli267 populo et a propria gente speraretur268 is269, cuius adventus ad salutem mundi fuerat repromissus. Videtur270 enim <SG670, p. 23b> magis consequens271 ratio esse, ut hoc fieret, quam magnificentia prophetalis. Nunc autem cum prophetae dicant omnem illam spem, quae de salute mundi repromittitur, et novitatem272 regni, quae instruenda per Christum est, atque omnia, quae de eo indicant273 274, ad gentes esse transferendam275, iam non secundum consequentiam276 rerum, sed incredibili quodam vaticinatos277 278 <VD38, f. 26ra> eventu, magnificentia prophetica confirmatur. Iudaei namque ex initio adfore279 280 <Bcan4, f. 35r> aliquando hunc virum, per quem cuncta reparentur281, verissima traditione susceperant, et cotidie meditantes ac prospicientes, <I83, f. 27vb> quando eius fieret adventus, ubi adesse eum282 viderunt et signa ac prodigia, sicut de eo adscriptum283 fuerat adimplentem, invidia excaecati agnoscere nequiverunt284 praesentem, in cuius spe285 laetabantur absentes286. Intellexerunt tamen sancti apostoli, qui a deo electi sunt, et nos, qui post ab eis electi sumus. Hoc autem providentia dei factum est, ut agnitio boni huius etiam gentibus tra<SG670, p. 24a>deretur, et hi, qui numquam de eo audie<V630, f. 15vb> rant nec a prophetis didicerant, agnoscerent eum, illi vero, qui cotidianis meditationibus evanuerant, ignorarent. Ecce enim per vos nunc, qui praesentes estis, et desideratis audire doctrinam fidei eius et agnoscere, quis et quomodo et qualis sit eius adventus, prophetica veritas adimpletur. Hoc est enim, quod praedixerant prophetae, quia a vobis quaerendus esset, qui287 de288 eo numquam289 audistis. Et ideo videntes in vobis ipsis prophetica dicta <VD38, f. 26rb> compleri, <N442, f. 16va> huic uni290 recte credens291 hunc recte exspectatis, de hoc recte inquiritis, ut non solum exspectetis eum, sed292 et hereditatem293 regni eius credentes consequamini, secundum quod ipse dixit, quia unus<I83, f. 28ra>quisque illius sit servus, cui se ipse subiecerit. Propterea ergo vigilate294 et dominum deumque295 nostrum vobis conscribite dominum296, qui et caeli ac terrae dominus est, et ad ipsius vos imaginem ac similitudinem reformate, sicut ipse verus prophe<SG670, p. 24b>ta docet dicens: Estote boni et misericordes, sicut et pater vester caelestis misericors est, qui oriri297 facit solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Hunc ergo imitamini298 et hunc299 timete300, et sicut mandatum datur hominibus: Dominum deum tuum timebis et ipsi301 soli servies.

Infidelibus quidem dormit dominus et absens302 habetur his303, a quibus esse non creditur, et mandatis eius non oboediunt, atque ob304 id illis videtur quasi dormire305 dominus, quia pro peccatis suis non exaudiuntur.

Quapropter306 cunctis fidelibus et summopere307 omnibus presbyteris et diaconibus ac reliquis clericis attendendum est, ut nihil <VD38, f. 26va> absque episcopi proprii308 licentia309 agant310. Non311 utique missas sine eius iussu quisque312 presbyterorum in sua parrochia agat, non baptizet nec <I83, f. 28rb> quicquam313 absque eius permissu faciat. Similiter314 et reliqui populi maiores scilicet et minores per eius licentiam, quicquid agendum est, agant, nec sine eius per<SG670, p. 25a>missu315 a316 sua317 parrochia318 abscedant, vel in ea319 adventantes320 morari praesumant. Animae vero eorum ei creditae sunt, ideo omnia321 eius consilio agere debent et eo inconsulto322 323 nihil. Quicumque324 enim oboediunt episcopis suis, videntur quidem aliquid gratiae conferre deo, qui autem eis non oboediunt325, indubitanter rei et reprobi exsistunt. Porro ipsi a deo donum326 summi muneris consequantur327, qui iustitiae328 329 et praecepti eius semitas incedentes suis doctoribus, qui recte episcopi intelleguntur, libenter oboediunt330. De quibus <V630, f. 16ra> et beatus Petrus, instructor et ordinator noster et princeps apostolorum, manifeste cunctos audientes instruebat dicens: Videntur mihi <O93, f. 3ra> hi331, qui loquuntur verbum veritatis et qui illuminant animas hominum, similes332 <VD38, f. 26vb> esse radiis solis, qui, ut processerint333 et apparuerint mundo, celari ultra aut occultari nullatenus possunt, dum non334 tam videntur ab hominibus335, quam videre omnibus praestant. Unde et bene ipsa <SG670, p. 25b> <Bcan4, f. 35v> per se veritas ad veritatis praecones ait: Vos estis lux mundi, et non potest civitas <I83, f. 28va> abscondi supra336 montem posita, neque accendunt337 lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra338 candelabrum, ut omnibus luceat, qui in domo sunt. Si quis ergo his oboedierit, deo, ut dictum est, magnum munus offert. Qui autem339 his restiterit340 aut inoboediens <N442, f. 16vb> exstiterit, non his, sed domino salvatori nostro, cuius legatione funguntur, resistit341. Propter quod primum est omnium iustitiam dei regnumque eius inquirere et suis342 iussionibus obtemperare, iustitiam quidem, ut recte agere doceamur343, regnum vero, ut, quae sit merces posita laboris et patientiae, noverimus, in quo est bonis quidem aeternorum bonorum remuneratio, his autem, qui contra voluntatem eius egerunt344, pro uniuscuiusque gestis345 poenarum digna restitutio. Hic ergo, hoc est in praesen<VD38, f. 27ra>ti vita, positos346 oportet vos agnoscere voluntatem dei, ubi et agendi et347 sacrificandi est locus, <SG670, p. 26a> quoniam348 in aliis locis sacrificare et missas celebrare non licet nisi in his, in quibus episcopus proprius349 350 iusserit aut ab351 episcopo <I83, f. 28vb> regulariter ordinato tenentem352 videlicet civitatem353 consecratus fuerit354. Aliter enim non sunt haec agenda nec rite celebranda docente nos novo et veteri testamento. Haec apostoli a domino acceperunt et nobis tradiderunt, haec nos docemus vobisque et355 omnibus absque repraehensione tenere et docere, quibus agendum est, mandamus. Unaquaeque356 etenim res suum tempus habet et locum. Operum hic locus est, tempus vero est meritorum saeculum futurum. Ne ergo impediamur357 ordinem locorum ac temporum permutantes, primo quae sit dei iustitia requiramus, ut358 359 tamquam iter360 acturi abundanti361 viatico bonis operibus repleamur362, quo363 possimus ad regnum dei tamquam ad urbem maximam pervenire. Deus enim his, qui recte sentiunt, per ipsa opera mundi, quae fecit, manifestus364 est, ipsius creaturae <SG670, p. 26b> suae utens365 testimonio, et ideo cum de deo dubitatio esse366 367 <V630, f. 16rb> non debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno368. Idcirco369 persuadeo pri<VD38, f. 27rb>mum iustitiam eius esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis verum prophetam invenire possimus, non velocitate pedum, <I83, f. 29ra> sed bonorum operum velocitate currentes370, ut371 ipso duce usi372 nullum viae373 huius patiamur errorem. Si enim ipsum sequentes ingredi meruerimus374 illam, quo375 pervenire cupimus376, civitatem, omnia iam, de quibus quaeritur, oculis videbimus tamquam heredes omnium facti. Intellegite itaque viam377 esse hunc vitae nostrae cursum, viatores eos, qui nos instruunt vel378 qui bona opera gerunt, portam379 vero prophetam380, de quo dicimus, urbem regnum381 esse, in quo residet omnipotens pater, quem soli videre possunt382 hi, qui mundo sunt corde. Non ergo vobis difficilis videatur huius itineris labor, quia in fine eius requies erit. Nam et ipse verus propheta ab initio mundi per saeculum currens festinat ad requiem. Adest enim nobis383 omnibus384 diebus et, si quando necesse est, apparet et corrigit nos, ut obtem<SG670, p. 27a>perantes sibi ad vitam perducat385 aeternam. De his autem <N442, f. 17ra> qui neglegunt viam suae salutis et adhuc non bene fideles et praeceptis eius suorumque pontificum iussionibus inoboedientes vel contumaces <VD38, f. 27va> eis <I83, f. 29rb> exsistunt, dominus noster Iesus386 Christus mittens discipulos suos praecepit nobis dicens: In387 quamcumque civitatem aut domum introierimus388, dicamus389: Pax huic domui. Et si quidem, inquit390 391, fuerit392 ibi filius pacis, veniet393 super eum pax vestra, si vero non fuerit, pax vestra ad vos revertetur. Exeuntes autem de domo vel394 de civitate illa etiam <Bcan4, f. 36r> pulverem, qui adhaeserit pedibus nostris395, excutiamus super eos. Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorreorum in die iudicii quam illi civitati vel domui. Quod utique ita demum fieri praecepit, si prius in civitate vel domo veritatis sermo praedicetur, ex quo vel recipientes veritatis fidem filii pacis et filii dei fiant, vel non recipientes ar<SG670, p. 27b>guantur quasi inimici pacis et dei. Ita396 ergo et nos magistri instituta sectantes pacem397 primo proponimus auditoribus, ut absque ulla perturbatione possit via salutis agnosci. Quod si quis pacis verba non suscipit neque acquiescit398 veritati, scimus adversum eum399 pugna400 verbi movere et urguere acrius confutando ignorantiam et red<I83, f. 29va>arguen<V630, f. 16va>do peccata401. Necessario igitur pacem proponimus, ut, si quis est filius pacis, pax nostra veniat super eum, ab eo autem, qui se alienum pacis effecerit, regredietur ad nos pax nostra. Et si iterum in mandatis habemus, ut402 venientes <VD38, f. 27vb> ad civitatem discamus prius, quis in ea dignus sit, <O93, f. 3rb> ut403 apud eum cibum sumamus, quanto magis convenit noscere, quis qualisve sit404 is, cui immortalitatis405 verba credenda sunt. Solliciti enim et valde solliciti406 esse407 debemus, ne margaritas nostras mittamus ante porcos. Sed et alias ob causas utile est viri huius me habere notitiam. Si enim sciam, <SG670, p. 28a> quia in his, de quibus non potest dubitari, quod bona sint408, emendatus est et inculpabilis, hoc est si sobrius, si misericors, si iustus, si mitis et humanus409 est410, quae utique411 bona esse nullus ambigit412, tunc consequens videbitur, ut ei, qui obtinet bona413 virtutum etiam, quod deest414 fidei et scientiae, conferatur et, in quibus maculari videtur eius vita, quae est in reliquis probabilis415, emendetur. Si vero in his, quae palam <I83, f. 29vb> sunt, peccatis involutus permanet et416 inquinatus417, non me oportet aliquid de secretioribus et remotis divinae scientiae proloqui, sed magis protestari418 et convenire eum, ut peccare desinat et actus suos a vitiis emendet. Quod si ingesserit419 se et provocavit420 nos dicere, quae eum421 minus recte agentem non oporteat audire, prudenter422 eum debemus eludere423. Nam nihil <VD38, f. 28ra> omnino respondere auditorum causae utile424 non videtur, ne forte aestimet425 nos responsionis penuria declinare certamen, et fides eorum laedatur426, non intellegentia <SG670, p. 28b> propositi427 nostri.

Magna428 contumelia429 et grave nobis erit <N442, f. 17vb> peccatum, si ita desipiamus430, ut431 432 videamus eum, qui idola colit, esse sobrium, nos, qui deum colimus, sobrii esse recusemus. Non hoc sit inter nos, sed magnum habeamus studium, ut si illi, qui errant433, homicidium non faciunt, nos ne434 irascamur quidem. Et si illi adulterium non committunt, nos ne435 concupiscamus quidem alienam436 mulierem. Si illi amant proximos su<I83, f. 30ra>os, nos diligamus etiam inimicos nostros. Si illi mutuo437 dant his, qui habent, unde reddant, nos etiam his demus, a quibus recipere438 non speramus. Et per omnia439 nos, qui440 aeterni saeculi hereditatem speramus, debemus praecellere eos, qui praesens tantum saeculum norunt441, scientes, quia, si opera illorum nostris442 operibus collata443 444 in die iudicii445 similia inveniantur ac paria446, confusio nobis erit, quod aequales447 <V630, f. 16vb> invenimur448 in operibus his, qui propter ignorantiam condemnantur et nullam spem449 futuri450 saeculi habuerunt451. Et vere452 digna con<SG670, p. 29a>fusio est, ubi nihil <Bcan4, f. 36v> amplius <VD38, f. 28rb> gessimus ab his, quibus amplius intelleximus. Quod si confusio nobis453 erit, aequales his inveniri in operibus bonis, quid454 erit nobis, si inferiores nos ac deteriores examinatio455 futura repperiat456? Audite ergo, quomodo de his nos457 ipse verus propheta docuerit. Ad eos autem, qui neglegunt458 audire verba sapientiae, ita ait: Regina austri surget459 in iudicio cum generatione hac et condemnabit460 eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic, et non audiunt. Ad eos vero qui de malis actibus gerere poenitentiam detractabant461, ita ait: Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac, et condemnabunt eam, quia poenitentiam egerunt in praedicatione462 Ionae, et ecce plus quam Iona463 hic. Videtis ergo, quomodo eos, qui erudiebantur ex lege, adductis ad exemplum illis, qui ex gentili ignorantia veniebant, et ostendens eos464 nec illis aequales465 esse, qui <SG670, p. 29b> in errore positi videbantur, ex ipsa tantum466 comparatione condemnatos467. Ex quibus omnibus sermo, <VD38, f. 28va> quem proposuimus, approbatur, ut468 castimonia, quae aliquatenus etiam ab his, qui in errore469 sunt positi, custoditur, multo plurius470 et attentius et per singulas quasque, sicut supra ostendimus, species a nobis, qui veritatem sequimur, teneatur471, eo magis, quo apud nos472 observantiae473 eius praemia aeterna sunt posita. Aliter enim nemo salvus esse poterit, nisi474 his475 observationibus pro viri<I83, f. 30va>bus operam dederit.

Deus vos in sua voluntate unumquemque in suo ordine semper custo<N442, f. 17va>diat, fratres, et sibi476 placere in omnibus concedat. Amen.

 

O93, f. 3rb; N442, f. 17va; V630, f. 16vb; I83, f. 30va; VD38, f. 28va; SG670, p. 29b; Bcan4, f. 36v

 

1 Überschrift] EPISTOLA SANCTI CLEMENTIS DE REVERENTIA SACERDOTUM EX LIBRO IPSIUS COMPILATA SG670

2 INCIPIT fehlt V630

3 GENERALIS] gteneralis sancti Bcan4

4 korr. aus MARIS V630; MAIORIBUS I83; VD38; Bcan4

5 A VD38

6 SCRIPTA] SCRIPTA FELICITER I83

7 am Rande LVI Bcan4

8 Vor Clemens Rubrik Quod qui sacerdotio domini fruuntur plus scire oporteat ut sibi subditos pleniter docere possint Bcan4

9 minoribusve korr. aus minoribusque N442; minoribus V630; SG670

10 claritatis N442; I83; VD38; Bcan4

11 Vor Urguet Rubrik De cura pastorali Bcan4

12 fratres multus korr. aus fratres SG670

13 religiosa invitat] religiose vitae VD38; religiosa invitat korr. aus religiosa SG670

14 invitat korr. aus vitat O93; N442

15 Vobis korr. aus Vos O93

16 fruimini korr. aus fuimini Bcan4

17 ducatu O93

18 am Rande Qualiter episcopi docere debent et subditi audire N442

19 concilium I83

20 accomodare aurem korr. aus accomodare Bcan4

21 am Rande Quod est episcopis O93; am Rande Qualiter episcopi docere debent et subditi audire VD38; am Rande LVII Bcan4

22 quia V630

23 legationem I83; Bcan4

24 domini V630
25 ac SG670

26 cuncti fehlt SG670

27 cuncti omnesque] cunctique omnes V630

28 maioris korr. aus maiores Bcan4

29 et fehlt SG670

30 am Rande alieni extranei VD38

31 exteriores Bcan4

32 ac V630; Bcan4

33 vero fehlt V630

34 legationem Bcan4

35 et qui vos spernit, me spernit et qui vos recipit, me recipit fehlt VD38

36 am Rande De filiis circa patrem rebellibus I83

37 Vor Nichil Rubrik De filiis circa patrem rebellibus et qualiter circa singulorum se curam exercent Bcan4

38 iniustius korr. aus iniustitius V630

39 inhonestius korr. aus honestius V630

40 protervos] propter vos Bcan4

41 monemur SG670

42 deus SG670

43 in fehlt SG670

44 ipsi korr. aus ipso O93; V630

45 aliter korr. aus alter V630

46 aliter terra] terra aliter Bcan4

47 pariat O93; VD38

48 am Rande infusa VD38

49 am Rande dimiserit VD38

50 siverit korr. aus sinuerit O93; V630; N442; sinuerit VD38

51 doctoribus I83; VD38; SG670; Bcan4

52 suis korr. aus suus I83

53 restiterit Bcan4

54 est arbori illi] arbori illi erit SG670

55 arbor I83
56 igne Bcan4

57 am Rande LVIII Bcan4

58 positionis I83; compositionis korr. aus positionis Bcan4

59 plebem] populos korr. aus populo V630

60 et fehlt V630

61 et fehlt V630

62 et gratia] gratia et SG670

63 am Rande praeclaras VD38

64 eximias inter homines korr. aus eximias SG670

65 interlinear tribuat VD38

66 conferat korr. aus conferant V630

67 am Rande LVIIII Bcan4

68 sacro chrismate] sacra chrisma V630

69 crismate korr. aus crisma O93
70 sacris fehlt V630

71 pretiosius N442

72 am Rande valde VD38

73 tentem VD38

74 am Rande tribuatur VD38

75 christum SG670

76 am Rande diligentius VD38

77 am Rande LX Bcan4

78 conservos korr. aus cumservos Bcan4

79 am Rande LXI Bcan4

80 omnium curam] curam omnium Bcan4

81 servisque korr. aus servosque O93; servisque korr. aus servorumque V630

82 eorum I83; VD38; SG670; Bcan4

83 viduarum korr. aus viduam I83

84 am Rande studiosius VD38

85 totum korr. aus tot Bcan4

86 am Rande exegerit VD38

87 ad I83

88Agite korr. aus Agote O93; Agetote N442; I83; Bcan4; Agitote VD38; SG670

89 accedentis Bcan4

90 vestrae SG670; Bcan4

91 instruere korr. aus instuere Bcan4

92 am Rande inscios VD38

93 eumque ut korr. aus eumque V630

94 et fehlt SG670

95 populum sibi commissum ceu proprios filios amare fehlt SG670

96 seu I83
97 caelestis V630

98 sed] sed et SG670

99 faciant korr. aus faciunt VD38

100 Vor Si] LXII De his qui christiana baptizari nituntur qualiter se habeant et de ceteris fidelibus Qualiter ei qui fidelis existere voluerit baptismum sit tribuendum LXII Bcan4

101 am Rande spoliatus purgatus VD38

102 exutus korr. aus exutis O93

103 bonorum fehlt SG670

104 interlinear ex operibus VD38

105 sacerdotium, interlinear vel tem V630

106 misteria korr. aus ministeria Bcan4

107 am Rande tribuat VD38

108 am Rande perficiendo VD38

109 Baptizetur N442; SG670; Baptizator I83; Bcan4

110 autem unusquisque in aquis perhennibus nomine trinę beatitudinis invocato super se korr. aus autem Bcan4

111 am Rande perpetuis VD38

112 nomine korr. aus nomina V630

113 interlinear ad extremum VD38

114 demun Bcan4

115 hoc N442; VD38

116 am Rande LXIII Bcan4

117 propter fehlt I83

118 nobilitem I83

119 a korr. aus aut Bcan4

120 aut korr. aus au SG670

121 vivit fehlt V630

122 ergo non korr. aus ergo O93

123 non] non in VD38

124 omnibus korr. aus omnibibus SG670

125 am Rande desideratum VD38

126 nil I83

127 est fehlt SG670

128 est pretiosius] pretiosius est Bcan4

129 pretiosius korr. aus pretius O93; preciosius korr. aus pretiosius est V630

130 am Rande LXIIII Bcan4

131 eumque SG670; eique] eique esse korr. aus eique Bcan4

132 dominationem V630

133 et sicut korr. aus et sicut et N442; sicut et V630

134 sicut] sicut et VD38

135 rationalis SG670

136 Hinc I83; VD38; SG670; Bcan4

137 interlinear vel vivis V630

138 viribus SG670

139 fragilitati SG670

140 simul et fragilitati fehlt VD38

141 am Rande debitor V630; VD38

142 obnixius VD38

143 am Rande LXV Bcan4

144 quia sicut korr. aus quasi V630

145 impassibiles korr. aus passibiles Bcan4

146 passibiles I83

147 interlinear o SG670

148 fide aliorum] fideliorum SG670

149 hinc korr. aus hic Bcan4

150 transiet SG670

151 nos V30

152 am Rande immiserant VD38

153 curant SG670

154 quam patientibus] in patientibus quam SG670

155 curantibus vero korr. aus curantibus N442

156 vere Bcan4

157 am Rande debitorem VD38

158 obnixium VD38

159 am Rande LXVI Bcan4

160 hominibus V630

161 omnium mater korr. aus mater omnium V630

162 am Rande stultitia sive pigritia VD38

163 interlinear nutritur VD38

164 atque] et quae I83; Bcan4

165 interlinear firmatur VD38

166 quis korr. aus qui O93

167 velut] velut ab korr. aus velut SG670

168 am Rande expellitur VD38

169 laborandum nobis] nobis laborandum VD38

170 et V630
171 ignorantiam VD38

172 praesumptioni SG670

173 scientiae] scientiae eam korr. aus scientiae SG670

174 am Rande abscidamus VD38

175 recensemus V630
176 minus korr. aus minos VD38
177 alicuiusdam O93; N442; cuiusdam VD38

178 ut N442; I83; Bcan4

179 in his ] utilis VD38

180 am Rande fortius VD38

181 quale] quale si V630; quale si korr. aus quale SG670

182 et agat quidem cuncta ut ebrius sobrium fehlt V630

183 qui fehlt V630

184 gerunt korr. aus gerant V630; gerunt VD38; SG670

185 am Rande ad mortem VD38

186 perneciem SG670

187 Propter quod korr. aus Propter Bcan4

188 est fehlt O93

189 am Rande Hic dicit quod sit ignorantia VD38

190 cognoveris V630

191 perit fehlt SG670

192 ignorantiam SG670

193 am Rande LXVII Bcan4

194 am Rande magno studio VD38

195 am Rande demonstrare VD38

196 enim fehlt I83

197 via V630

198 vitae] vitae esse korr. aus vitae SG670

199 am Rande certe VD38

200 et fehlt VD38

201 est N442; I83; VD38; Bcan4; est, interlinear esset SG670

202 non fehlt VD38

203am Rande possibilitatem VD38

204 liberus Bcan4

205 am Rande iterum VD38

206 rursum SG670

207 aliquid fieri cogeret] fieri cogerit aliquid korr. aus fiere cogerit aliquid Bcan4

208 am Rande impelleret VD38

209 parti korr. aus pati Bcan4

210 ammo SG670

211 am Rande Certum est VD38

212 am Rande necessarium est VD38

213 am Rande non damnatur VD38

214 am Rande ante VD38

215 am Rande preoccupatus captus VD38

216 interlinear a SG670

217 pęnas V630

218 am Rande deceptionibus VD38

219 am Rande finivit terminavit VD38

220 consumpserit V630

221 haec fehlt V630

222 accepit korr. zu accipit V630; accipit SG670

223 am Rande data deductam VD38

224 secum SG670

225 Admirans SG670

226 videbat korr. aus videat I83

227 festinans] Ęstimans se SG670

228 ad korr. aus a VD38

229 am Rande non habere VD38

230 scientiam N442

231 am Rande LXVIII Bcan4

232 audire korr. aus audite V630

233 si me] sine V630

234 am Rande respuit VD38

235 am Rande Contradicere VD38

236 interlinear temptat VD38

237 am Rande investigare VD38

238 sint SG670
239 demun Bcan4

240 spe N442; I83; VD38; Bcan4

241 diffinitum I83

242 am Rande diligentiam VD38

243 operam] operam ut SG670

244 valeatis SG670

245 iure N442; I83; SG670; Bcan4

246 am Rande LXVIIII Bcan4

247 quosdam korr. aus quasdam SG670

248 Mammonam SG670

249 iudaea korr. aus iudae I83

250 audistis korr. aus adistis O93

251 stans] stans bene I83; Bcan4; stans pene SG670

252 aegri I83

253 praevidebat SG670; Bcan4

254 esset V630; VD38

255 annuntiabat V630

256 cuius Bcan4

257 credimus I83; VD38; SG670; Bcan4

258 firmitate SG670

259 enim fehlt V630; etiam korr. aus enim SG670

260 sed ex korr. aus sed Bcan4

261 interlinear go SG670

262 imagines VD38; himagines korr. aus himaginem Bcan4

263 moyse I83; moysi VD38; moyses, interlinear si SG670

264 firmavit korr. aus firmam SG670

265 am Rande preclarum VD38

266 prophetae SG670

267 am Rande cognato propinquo ex communi tribu orto VD38

268 separaretur Bcan4

269 is fehlt SG670

270 Videretur korr. aus Videtur SG670

271 am Rande conveniens VD38

272 novitate I83

273 interlinear s SG670

274 indicant korr. aus indicat O93; iudicantur V630

275 transferenda V630; VD38; SG670

276 am Rande congruentiam VD38

277 am Rande predixisse VD38

278 vaticinatus, interlinear genitivus SG670

279 am Rande adesse VD38

280 afore Bcan4

281 repararentur korr. aus reparentur SG670; Bcan4

282 eum fehlt V630

283 scriptum SG670

284 am Rande non potuerunt VD38

285 spem SG670

286 absentis korr. aus absentes SG670; absentes korr. aus abscentes Bcan4

287 qui de eo korr. aus quid eo V630

288 de eo] deo V630

289 num I83
290 veni VD38

291 creditis V630; credentes I83; VD38; SG670; Bcan4

292 sed et korr. aus sed O93

293 hereditatis I83

294 vigilate korr. aus vilate O93

295 deumque] deum quem Bcan4

296 dominum fehlt VD38

297 criri VD38
298 imitamimi VD38

299 hunc korr. aus huc SG670

300 timete et korr. aus timete O93

301 illi SG670; Bcan4

302 abscens Bcan4

303 eis SG670

304 ob id illis] odibilibus korr. aus odibilis SG670

305 dormiret Bcan4

306 am Rande LXX Bcan4
307 am Rande summo studio VD38

308 proprii korr. aus propria SG670

309 licentiam N442
310 agunt I83

311 am Rande Hic dicit quod sine licentia episcopi nullus in eius parrochia missam celebrare debent VD38

312 quisquam SG670

313 quisquam V630; quisquam, interlinear c SG670

314 Similiter et reliqui populi maiores scilicet et minores per eius licentiam quidquid agendum est agant nec sine eius permissu a sua parrochia abscedant, vel in ea adventantes morari praesumant fehlt I83

315 permisso korr. aus permissu SG670

316 a korr. zu ad VD38

317 sua parrochia abscedant] suam parrochiam accedant VD38

318 porroecia SG670

319 eam SG670

320 am Rande advenientes VD38

321 omnia eius] eius omnia Bcan4

322 am Rande ininterrogato VD38

323 inconsultu Bcan4

324 am Rande Quanta sit pontificalis iussio I83

325 oboediunt korr. aus obodiunt I83

326 domum I83; donum korr. aus domum Bcan4

327 consequuntur V630; I83; SG670; Bcan4

328 iustę Bcan4

329 iustitiae et praecepti korr. aus iustitiae V630

330 oboediunt korr. aus obodiunt I83

331 hi fehlt V630; I83; SG670; Bcan4

332 similis N442; Bcan4

333 praecesserint I83; Bcan4

334 non tam] portam V630

335 omnibus VD38
336 super VD38

337 accendunt korr. aus accedunt Bcan4

338 super N442; SG670; Bcan4

339 autem his korr. aus autem O93

340 resisterit O93; restiterit korr. aus resisterit V630

341 resistit korr. aus resistunt SG670

342 interlinear eius SG670

343 doceamus V630; VD38

344 egerint korr. aus egerunt SG670

345 actibus korr. aus agentis SG670

346 positis, interlinear o SG670

347 et korr. aus e VD38

348 am Rande De missis celebrandis I83

349 propitius VD38

350 proprius iusserit] propriusserit korr. aus proprius O93

351 ab fehlt VD38

352 tenente VD38; SG670

353 civitatem] civitatem ubi SG670

354 fuerit korr. aus fuerat N442

355 haec SG670

356 am Rande LXXI Bcan4

357 impediamus VD38

358 vi I83

359 ut tamquam] vitam quam O93; I83; SG670; vitamque VD38; viamque quam Bcan4

360 iter] interim sumus korr. aus interim SG670

361 abundanti viatico] abundantibus ac SG670

362 repleamus VD38; SG670

363 quo, interlinear a SG670

364 manifestus est korr. aus manifestus V630

365 am Rande approbans VD38

366 esse non debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno. Idcirco persuadeo primum iustitiam eius esse] esset I83; esse non debeat, de sola nunc eius iustitia requiramus et regno. Idcirco persuadeo primum iustitiam eius esse] esse non debeat de sola nunc eius iustitia requiramus et regnum Ideo persuadeo primum iustitiam requirandam korr. aus esset requirenda Bcan4

367 esse non debeat de sola nunc eius iustitia requiramus et regno. Idcirco persuadeo primum iustitiam eius esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis verum prophetam] est si requirentes SG670; esse non debeat de sola nunc eius iustitia requiramus et regnum. Ideo persuadeo primum iustitiam eius esse requirendam, ut per hanc iter agentes et in via positi veritatis verum prophetam korr. aus esset Bcan4

368 regno korr. aus regna V630; regnum Bcan4

369 Ideo VD38; Bcan4

370 curramus korr. aus currentes SG670

371 et I83

372 usi fehlt SG670

373 vitae SG670

374 meruerimus korr. aus meruimus N442; meruimus I83; Bcan4; merebimur SG670

375 quam Bcan4

376 cupimus civitatem] civitatem cupimus Bcan4

377 viam korr. aus vitam N442; vitam V630; vita Bcan4

378 sed Bcan4

379 porta O93; I83; Bcan4

380 propheta I83

381 regnum fehlt V630

382 possint I83
383 vobis V630

384 omnibus diebus] omni die SG670

385 perducat aeternam] ęternam perducat Bcan4

386 hiesus korr. aus hisus Bcan4

387 In] ut in V630

388 introieritis N442; I83; SG670; introieritis korr. aus introietis Bcan4

389 dicite I83: SG670; Bcan4

390 inquit fehlt VD38

391 inquit fuerit] fuerit inquit I83; SG670; Bcan4

392 fuerit ibi filius pacis, veniet super eum pax vestra; si vero non fehlt VD38

393 veniat O93; V630; Bcan4
394 vel de korr. aus vel Bcan4

395 vestris Bcan4

396 am Rande LXXII Bcan4
397 pace I83

398 adquiescet I83

399 eos SG670

400 pugnam VD38; SG670

401 peccata korr. aus peccato VD38

402 et I83; Bcan4

403 ut fehlt VD38; et SG670

404 fit Bcan4

405 mortalitatis O93; N442; I83; Bcan4

406 sollicite SG670

407 ee I83
408 sit I83; Bcan4

409 humanus korr. aus hamanus V630

410 est fehlt V630

411 utique fehlt SG670

412 am Rande dubitat VD38

413 bonum SG670

414 est N442; dee I83

415 am Rande perfecta VD38

416 et fehlt V630

417 am Rande sordidatus VD38

418 am Rande adfirmare VD38

419 am Rande inmerserit contraxerit VD38

420 provocaverit V630; SG670; provocabit VD38

421 eum fehlt V630

422 prudenter korr. aus providenter N442

423 am Rande subplantare subvenire VD38

424 utile fehlt V630

425 aestiment V630; aestiment korr. aus aestimet SG670

426 am Rande frangatur VD38

427 praepositi V630
428 am Rande LXXIII Bcan4

429 am Rande obprobrium VD38

430 am Rande ad sapientiam recedamus VD38

431 et N442; I83; VD38; Bcan4

432 ut videamus eum] eum et videamus korr. aus eum O93

433 errant korr. aus erant VD38

434 nec SG670

435 nec SG670

436 aliena VD38

437 am Rande se invicem commodantur VD38

438 accipere SG670

439 omnia nos korr. aus omnia O93

440 quia V630

441 am Rande Cognoscunt VD38

442 nostris korr. aus nostros V630

443 am Rande conparata VD38

444 collota VD38

445 iudicii korr. aus iudicio O93; iudicii korr. aus iudicia SG670

446 am Rande equalia VD38

447 ęqualis I83
448 invenimus VD38
449 spe O93

450 futuris I83

451 habuerint I83; VD38; Bcan4

452 vera VD38

453 vobis, interlinear n SG670

454 quid korr. aus quod SG670

455 am Rande iudicio VD38

456 repperiatur SG670

457 nos fehlt I83

458 neglegunt audire] neglegenter audiunt SG670

459 surget korr. aus surgit N442; surgit O83

460 condemnavit O93

461 am Rande respuebant VD38

462 predicationem I83

463 Iona hic] sonas VD38
464 eos fehlt Bcan4
465 aquales V630; aequalis korr. aus aequalis N442
466 tantum comparatione] comparatione tantum Bcan4
467 condemnat SG670
468 ut] ut si korr. aus ut SG670

469 errores korr. aus errore I83

470 am Rande maius VD38

471 teneatur] teneatur et korr. aus teneatur SG670

472 nos fehlt I83

473 observantiae korr. aus observantia SG670

474 nisi his] nihil N442; I83

475 his fehlt O93; SG670; Bcan4; qui VD38

476sibi korr. aus si N442
< Prev   Next >