|
SS Clemens I
Epistola de Communi Vita et Reliquis Causis
O93, f. 4ra; N442, f. 18vb; V630, f. 18rb; I83, f. 34ra; VD38, f. 31va; SG670, f. 37b; Bcan4, f. 38v
ITEM1 EPISTOLA SANCTI CLEMENTIS PAPAE2 DE COMMUNI VITA ET RELIQUIS CAUSIS3 SUIS DISCIPULIS SCRIPTA HIEROSOLIMISQUE DIRECTA.
Dilectissimis4 fratribus et condiscipulis5 Hierosolimis cum carissimo fratre Iacobo coepiscopo6 habitantibus Clemens episcopus.
Communis vita, fratres, omnibus est necessaria et maxime his7, qui deo irrepraehensibiliter militari8 9 cupiunt et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt. Communis enim usus10 omnium, quae sunt in hoc mundo, omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem11 alius hoc suum dicit12 esse, et alius illud13, et sic inter mortales facta divisio est. Denique14 Graecorum quidam sapientissimus haec ita15 sciens esse ait16 communia17 debere18 <V630, f. 18va> esse amicorum omnia19. In20 omnibus autem sunt sine dubio et coniuges. Et sicut non potest, <VD38, f. 31vb> inquit, dividi aer <SG670, p. 38a> neque splendor solis, ita nec21 reliqua, quae <Bcan4, f. 39r> communiter in hoc mundo omnibus data sunt ad habendum <I83, f. 34rb> dividi debere, sed habenda esse communia. <O93, f. 4rb> Unde et dominus per prophetam loquitur dicens: Ecce quam bonum et quam iocundum22, habitare fratres in unum, et reliqua. Istius enim consuetudinis more retenta23 24 etiam apostoli eorumque discipuli, ut praedictum est, una nobiscum et25 vobiscum communem vitam duxere, unde26 bene nostis, erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec27 quisquam eorum aut nostrum de his, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia illis et nobis erant communia, nec28 quisquam egens erat inter nos. Omnes vero, qui domus29 vel agros possidebant, vendebant30 eos <N442, f. 19ra>, et pretia eorum31 et reliquas res, quas habebant, afferebant ponentes ante pedes apostolorum, sicut nobis<SG670, p. 38b>cum quidam vestrum cognoverunt et viderunt, et dividebantur singulis32, prout cuique opus erat.
Ananias autem vir austerus33 34, et Saphira35 uxor eius, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum36, quos vendiderant37, nobis praesentibus in conspectu omnium circumstantium38 a conspectu apostolorum propter39 pecca<I83, f. 34va>tum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui delati40 sunt ambo. Cetera41, quae42 de talibus cognovimus et vidimus, <VD38, f. 32ra> nec recordatione nec demonstratione digna sunt. Quapropter43 haec44 vobis45 cavenda46 47 mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum oboedire praecipimus, quia48 hi49, qui eorum50 mandata postponunt51, non solum52 rei, sed et53 extorres54 fiunt, quae non solum vobis cavenda, sed55 omnibus praedicanda sunt.
Relatum56 est etiam nobis, quod quidam vestris in partibus commorantes adversantur sanis doctrinis, et prout eis videtur, non secundum traditionem patris57, sed58 iuxta suum sensum docere videntur. Multas enim quidam59, ut audivimus, vestrarum partium60 ingenium61 hominum <SG670, p. 39a> ex his, quae legunt, verisimilitudines capiunt. Et62 ideo diligenter observandum est, ut lex dei, cum legitur, non secundum propriam63 ingenii intellegentiam legatur vel doceatur. Sunt enim multa verba in scripturis64 divinis, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisque sponte praesumpsit65, sed fieri non oportet. <I83, f. 34vb> Non enim sensum66, quem67 extrinsecus68 adulteris69 alienum et extraneum debetis quaerere, aut quomodo70 ipsum71 scripturarum auctoritate confirmetis, sed ex ipsis scripturis sensum capere72 veritatis. Et ideo oportet ab eo intellegentiam discere73 scripturarum, qui74 eam a maioribus secundum75 veritatem sibi traditam servat76, ut77 et ipse possit ea, quae78 recte suscepit, competenter79 asserere. Cum enim <V630, f. 18vb> ex divi<VD38, f. 32rb>nis scripturis integram quis et firmam regulam veritatis susceperit, absurdum80 non erit, si aliquid etiam81 ex eruditione82 communi83 ac liberalibus studiis, quae <SG670, p. 39b> forte in pueritia attigit84 85, ad assertionem86 veri dogmatis87 conferat, ita tamen88, ut, ubi vera didicit, falsa et simulata89 declinet.
Incertum est enim etiam90 iuvenibus vitae tempus, senibus autem iam91 nec incertum est. Non enim92 dubitatur93, quod quantumcumque est, quod putatur superesse, breve sit. Et94 ideo tam iuvenes quam senes95 oportet de conversione et poenitentia valde esse <I83, f. 35ra> sollicitos et satis96 agere97, ut de98 reliquo ornent animam suam ornamentis dignissimis, id est dogmatibus99 veritatis, decore pudicitiae, splendore iustitiae, candore pietatis aliisque100 omnibus, quibus comptam101 decet esse rationabilem <Bcan4, f. 39v> mentem. Unde consilium dantes vestram prudentiam hortamur, ut102 ab apostolicis regulis non recedatis, sed communem vitam ducentes et scripturas sacras <N442, f. 19rb> recte intellegentes, quae domino vovistis103, adimplere satagatis et104 oratione assidua, cum dei <SG670, p. 40 (49)a> gratiam105 merueritis, tunc sine suspicione mali interitus106 vota possint celebrari festiva. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
O93, f. 4rb; N442, f. 19 rb; V630, f. 18vb; I83, f. 35 ra; VD38, f. 32rb; SG670, p. 40 (49)a; Bcan4, f. 39v
1 ITEM fehlt SG670
2 PAPAE DE COMMUNI VITA ET RELIQUIS CAUSIS SUIS DISCIPULIS SCRIPTA HIEROSOLIMISQUE DIRECTA] DE VITA ET CONVERSATIONE ECCLESIAE PRIMITIVAE ET FRAUDOLENTORUM DAMNATIONE SG670
3 CAUSIS fehlt V630
5 condiscipulis korr. aus consdiscipulis SG670
8 am Rande servare VD38
9 militare V630; VD38; SG670; militare korr. aus militari Bcan4
10 am Rande consuetudo VD38
11 iniquitatem korr. aus niquitatem O93
15 ita sciens esse] sciens esse ita V630
16 ait fehlt V630
17 am Rande Quod inter amicos omnia debere esse communia VD38
18 debere esse] ese debere Bcan4
19 omnia korr. aus omnia. In omnibus autem sunt sine dubio et coniuges VD38
20 In omnibus autem sunt sine dubio et coniuges fehlt I83; SG670; Bcan4
21 nec korr. aus ne Bcan4
22 am Rande letum VD38
23 am Rande servato VD38
24 retento korr. aus retenta V630; retento SG670; Bcan4
25 et vobiscum fehlt VD38
26 unde] unde ut korr. aus unde V630; unde ut SG670
27 Ne I83; nec korr. aus ne SG670; Bcan4
28 nec korr. aus ne Bcan4
29 domos I83; VD38; SG670; Bcan4
30 vendebant korr. aus vendebat V630
31 eorum et korr. aus eorum O93
32 singulis korr. aus singuli I83
33 am Rande durus crudelis VD38
34 austerus korr. aus austeris SG670
35 safira korr. aus zafira Bcan4
36 suorum korr. aus suurum SG670
37 vendiderat korr. aus vendider O93
38 circumstantium korr. aus corcumstantium O93
39 preter Bcan4
40 am Rande deportati VD38
41 Cetera] Cętera vero korr. aus Cętera SG670
43 am Rande LXXXIII Bcan4
44 haec korr. aus hae V630
45 nobis SG670
46 cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum oboedire praecipimus, quia hi, qui eorum mandata postponunt, non solum rei, sed extorres fiunt, quae non solum vobis cavenda] korr. aus cavenda V630
47 cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum oboedire praecipimus, quia hi, qui eorum mandata postponunt, non solum rei, sed et extorres fiunt, quae non solum vobis fehlt SG670
49 hi fehlt VD38
50 eorum mandata] mandata eorum V630
51 praeponunt I83; VD38; postponunt korr. aus praeponunt Bcan4
52 solum korr. aus solo O93; solum korr. aus sola Bcan4
53 et fehlt V630; N442; I83; VD38; Bcan4
54 am Rande alieni VD38
55 sed] sed et SG670
56 Relatum est korr. aus Relatum O93
57 patrum SG670
59 quidem Bcan4
60 partium] partium secundum SG670
61 ingenium fehlt VD38
63 propriam ingenii korr. aus propriam V630
64 scripturis korr. aus scriptu I83
66 sensum quem korr. aus sensum O93
67 quem fehlt SG670
68 extrinsecus korr. zu extrinsecus ab V630
69 adulteratis VD38; adulteris] ab aliis SG670; adulteratis korr. aus adulteris Bcan4
70 quomodo] quoquo modo korr. aus quomodo SG670
71 ipsum] ipsum ex V630
73 discere korr. aus dicere SG670
74 qui] Qui et SG670
75 secundum] secundum scripturarum qui eam a maioribus secundum O93
76 servavit korr. aus servabit SG670
77 ut fehlt SG670
79 am Rande diligenter VD38
80 am Rande dissonum contrarium VD38
82 eruditione korr. aus ruditione Bcan4
83 communi ac liberalibus] ac liberalibus commune V630
84 am Rande percepit didicit VD38
85 attigit korr. aus attingit V630; Bcan4
86 am Rande adfirmationem approbationem VD38
87 am Rande doctrinae VD38
88 tamen ut korr. aus tamen O93
89 interlinear facta VD38
90 etiam iuvenibus vitae tempus, senibus autem iam nec incertum est. Non fehlt VD38
91 iam fehlt SG670
92 enim fehlt I83
93 dubitatus I83
95 senex Bcan4
96 am Rande multum VD38
97 am Rande operari VD38
98 am Rande deinceps VD38
99 interlinear doctrinis VD38
100 aliisque korr. aus aliosque O93
101 am Rande ornatam VD38
102 ut ab korr. aus ut V630; SG670
103 vovistis] sunt placita vos ea salubriter SG670; vovistis korr. aus novistis Bcan4
105 gratiam] gratiam merueritis V630
106 interius SG670 |