|
Автор N/A
|
|
|
Clemens Romanus
Vita
Sanctus Clemens I, sanctus et martyrus ecclesiae catholicae, sive Clemens Romanus, episcopus Romanus aut tertius aut quartus erat.Pontifex maximus fuit ab anno 89 usque ad 97.
Clemens differt ab eo quem notat Sanctus Paulus in Epistula ad Philippienses (4, 3). Agitur de liberto Flavii Clementis, qui consul fuit eodem tempore consobrini principis Domitiani
Obit circa annum 98. Eius festum celebratur ab Ecclesia Catholica die 23 Novembris.
Romae stat basilica antiquissima erecta in monumento suo.
Tradunt ex auctoribus noni Saeculi (IX) martyrium pati in Crimea in anno 102. Clementem in exsilium coactum esse in Chersonesum ab imperatore Nerva; damnatum in metallis aerariis, conversiones captivorum ibi fecisse et negavisse sacrificia deis colere; capite damnatum esse et deiectum cum ancora in collo in mare Nigrum. Corpus recuperatum tradunt ferri Romam a sanctis Cyrillo Methodioque in 869° anno ut positus esset in basilica cum nomine suo, erecta in quinto saeculo (V) in fundamentis domus paternae in qua inveniuntur, in "affresco", antiquissimae expressiones parietales expressae in lingua inter Latinum et vulgares linguas
Sanctus Ireneus indicat "Clementem ipsum vidisse apostolos et audivisse ipsis auribus eorum praedicationem."
Ipso regnante, schismae et heresiae apparuerunt in Ecclesia: gnostici ebionitaeque.
Scripta
Per eius ministerium, Corinthi, conflagraverunt seditiones in sacerdotes-episcopos. Clemens, episcopus Ecclesiae Romae epistulam misit ut ordinem officiaque in pastores servarent, movendo lectores memoria apostolorum Pauli Petrique.
Traditio alteram suam esse dicit, sed iam non ascribitur eo.
|